monumenta.ch > Victricius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 10, 5
Lux splendorem parturit, nec tamen lucis et splendoris fit ulla discretio. Homo ipse in eo, quod homo est, unum tenet cum omnibus nascendi communione collegium. Aes, aurum, et reliqua genera metallorum, quamvis in diversum hamatis avaritiae unguibus rapiantur, tamen habent individuae substantiae qualitatem. Claret igitur species ad naturam referri.